- ENCARPI
- ENCARPIapud Vitruv. l. 4. c. 1. sunt corollae ex omni genere fructuum compositae, quibus columnarum frontes ornabantur: Παγκάρπους βεφάνους alias Graeci vocarunt. Sicἔγκαρπον ἐλαίαν, dicebant olivae ramum, ex omnigenis fructibus implexum, quem ante fores statuebant Athenienses et quotannis renovabant. Salmas. ad Capitolin. in Gordianis. Vide quoque supra Eiresione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.